- PRECATORES
- PRECATORESdicti sunt haeretici, per Syriam olim late diffusi, ex Messalianorum secta, qui praetextu precum continuô fundendarum, alia omnia exercitia, pro nihilo habentes, propriis operari manibus, qui tum laudabilis Monachorum mos erat; ieiunare item, detrectabant. Iid???n divinam Essentiam corporis oculis conspici posse dictitantes, frequenter subsultabant, calcare se Dae monia iactantes, ac digitos ad modum collimantis figurabant, Diabolum hôc modô se transfigere, asserentes. Ob quae deliria Enthusiastae quoque vocitati sunt. Adhaesisse iis in Occidente etiam nonnullos, patet ex libro Augustini, quem de Opere Monachornm inscripsit. Huius sectae quidam, cum ad Abbatem Silvanum in Monte Sinai venisset, Monachosque ibi operantes invenisset, in crepuit eos his verbis, Quare operamini escam, quae pirit? Maria autem optimam partem elegit. Abbas vero cum cum in cella sua solitarium cum libro relictum ad prandium non vocâsset, illi, se neglectum postea querenti, apte respondit, Quia tu spiritualis es et optimam partem elegisti, cibisque proin non indiges, sicut nos, qui carnales sumus, et ideo manibus nostris laboramus, vocare te non ausus sum. Quibus verbis confusus miser, erroris mox paenitentiâ ductus, veniam ab Abbate petiit, cui ille iterum apposite: Ergo et Martha necessariaest, respondit. Dominic. Macer. in Hierolex. Vide quoque in Adelphiani, Euchitae, Psalliani, Sathaniani etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.